Wymiana i przenoszenie rozdzielni elektrycznych FuseBox

Atlás autem Herculí máximé pródesse potuit; ille enim cum ipse esset pater Hesperidum, certó1 scívit quó in locó esset hortus. Postquam igitur audívit quam ob causam Herculés vénisset, "Ipse," inquit, "ad hortum íbó et fíliábus2 meís persuádébó ut póma suá sponte trádant." Herculés cum haec audíret, mágnopere gávísus est; vim enim adhibére nóluit, sí rés aliter fierí posset. Cónstituit igitur oblátum auxilium accipere. Atlás tamen postulávit ut, dum ipse abesset, Herculés caelum umerís sustinéret. Hóc autem negótium Herculés libenter suscépit, et quamquam rés erat summí labóris, tótum pondus caelí continuós complúrís diés sólus sustinébat.
Atlás intereá abierat et ad hortum Hesperidum, quí pauca mília1 passuum aberat, sé quam celerrimé contulerat. Eó cum vénisset, causam veniendí exposuit et fíliás suás vehementer hortátus est ut póma tráderent. Illae diú haerébant; nólébant enim hóc facere, quod ab ipsá Iúnóne (ita ut ante dictum est) hóc múnus accépissent2. Atlás tamen aliquandó iís persuásit ut sibi párérent, et póma ad Herculem rettulit. Herculés intereá cum plúrís diés exspectávisset neque úllam fámam dé reditú Atlantis accépisset, hác morá graviter commótus est. Tandem quíntó dié Atlantem vídit redeuntem, et mox mágnó cum gaudió póma accépit; tum, postquam grátiás pró tantó benefició égit, ad Graeciam proficíscí mátúrávit.
Postquam aurea póma ad Eurystheum reláta sunt, únus modo relinquébátur é duodecim labóribus quós Pýthia Herculí praecéperat. Eurystheus autem cum Herculem mágnopere timéret, eum in aliquem locum mittere volébat unde numquam redíre posset1. Negótium igitur eí dedit ut2 canem Cerberum ex Orcó in lúcem traheret. Hóc opus omnium difficillimum erat, némó enim umquam ex Orcó redierat. Praetereá Cerberus iste mónstrum erat horribilí specié, cui tria erant capita serpentibus saevís cincta. Antequam tamen dé hóc labóre nárrámus3, nón aliénum vidétur, quoniam dé Orcó mentiónem fécimus, pauca dé eá regióne própónere.












Elektroniczny zamek szyfrowy ZS52 z wbudowanym czytnikiem RFiD. Urządzenie posiada hermetyczną, obudowę wykonaną z utwardzanego stopu aluminium. Szyfrator wyposażony jest w czytnik kart zbliżeniowych, 
















