Reklamacje towaru

Atlás autem Herculí máximé pródesse potuit; ille enim cum ipse esset pater Hesperidum, certó1 scívit quó in locó esset hortus. Postquam igitur audívit quam ob causam Herculés vénisset, "Ipse," inquit, "ad hortum íbó et fíliábus2 meís persuádébó ut póma suá sponte trádant." Herculés cum haec audíret, mágnopere gávísus est; vim enim adhibére nóluit, sí rés aliter fierí posset. Cónstituit igitur oblátum auxilium accipere. Atlás tamen postulávit ut, dum ipse abesset, Herculés caelum umerís sustinéret. Hóc autem negótium Herculés libenter suscépit, et quamquam rés erat summí labóris, tótum pondus caelí continuós complúrís diés sólus sustinébat.
Atlás intereá abierat et ad hortum Hesperidum, quí pauca mília1 passuum aberat, sé quam celerrimé contulerat. Eó cum vénisset, causam veniendí exposuit et fíliás suás vehementer hortátus est ut póma tráderent. Illae diú haerébant; nólébant enim hóc facere, quod ab ipsá Iúnóne (ita ut ante dictum est) hóc múnus accépissent2. Atlás tamen aliquandó iís persuásit ut sibi párérent, et póma ad Herculem rettulit. Herculés intereá cum plúrís diés exspectávisset neque úllam fámam dé reditú Atlantis accépisset, hác morá graviter commótus est. Tandem quíntó dié Atlantem vídit redeuntem, et mox mágnó cum gaudió póma accépit; tum, postquam grátiás pró tantó benefició égit, ad Graeciam proficíscí mátúrávit.
Postquam aurea póma ad Eurystheum reláta sunt, únus modo relinquébátur é duodecim labóribus quós Pýthia Herculí praecéperat. Eurystheus autem cum Herculem mágnopere timéret, eum in aliquem locum mittere volébat unde numquam redíre posset1. Negótium igitur eí dedit ut2 canem Cerberum ex Orcó in lúcem traheret. Hóc opus omnium difficillimum erat, némó enim umquam ex Orcó redierat. Praetereá Cerberus iste mónstrum erat horribilí specié, cui tria erant capita serpentibus saevís cincta. Antequam tamen dé hóc labóre nárrámus3, nón aliénum vidétur, quoniam dé Orcó mentiónem fécimus, pauca dé eá regióne própónere.
Orcum, sédem mortuórum, á deó Mercurió dédúcébantur4. Húius regiónis, quae sub terrá fuisse dícitur, réx erat Plútó, cui uxor erat Próserpina, Iovis et Cereris fília. Mánés igitur á Mercurió déductí prímum ad rípam veniébant Stygis flúminis, quó5 régnum Plútónis continétur. Hóc tránsíre necesse erat antequam in Orcum veníre possent.6 Cum tamen in7 hóc flúmine núllus póns factus esset, mánés tránsvehébantur á Charonte quódam, quí cum parvá scaphá ad rípam exspectábat. Charón pró hóc offició mercédem postulábat, neque quemquam, nisi hóc praemium prius dedisset8, tránsvehere volébat. Quam ob causam mós erat apud antíquós nummum in óre mortuí9 pónere eó cónsilió10, ut cum ad Stygem vénisset, pretium tráiectús solvere posset. Ií autem quí post mortem in terrá nón sepultí erant Stygem tránsíre nón potuérunt, sed in rípá per centum annós erráre coáctí sunt; tum démum Orcum intráre licuit.
Haec1 nárrantur á poétís dé Perseó2. Perseus fílius erat Iovis, máximí deórum; avus éius Acrisius appellábátur. Acrisius volébat Perseum nepótem suum necáre; nam propter óráculum puerum timébat. Comprehendit igitur Perseum adhúc infantem, et cum mátre in arcá lígneá inclúsit. Tum arcam ipsam in mare coniécit. Danaé3, Perseí máter, mágnopere territa est; tempestás enim4 mágna mare turbábat5. Perseus autem6 in sinú mátris dormiébat.
Perseus igitur multós annós1 ibi habitábat, et cum mátre suá vítam beátam agébat. At Polydectés Danaén mágnopere amábat, atque eam2 in mátrimónium dúcere volébat. Hóc tamen cónsilium Perseó minimé grátum erat. Polydectés igitur Perseum dímittere cónstituit. Tum iuvenem ad sé vocávit et haec díxit: "Turpe est hanc ígnávam vítam agere; iam dúdum tú aduléscéns es3. Quó úsque híc4 manébis? Tempus est arma capere et virtútem praestáre. Hinc abí, et caput Medúsae mihi refer5.
Perseus1 ubi haec audívit, ex ínsulá discessit, et postquam ad continentem vénit, Medúsam quaesívit. Diú frústrá quaerébat; namque nátúram locí ígnórábat. Tandem Apolló et Minerva viam démónstrávérunt. Prímum ad Graeás, sorórés Medúsae, pervénit. Ab hís tálária et galeam3 magicam accépit. Apolló autem et Minerva falcem et speculum dedérunt. Tum postquam tálária pedibus4 induit, in áera5 ascendit. Diú per áera volábat; tandem tamen ad eum locum vénit ubi Medúsa cum céterís6 Gorgonibus habitábat. Gorgonés autem mónstra erant specié horribilí7; capita enim eárum anguibus omnínó contécta8 erant. Manús etiam ex aere factae erant.













Elektroniczny zamek szyfrowy ZS52 z wbudowanym czytnikiem RFiD. Urządzenie posiada hermetyczną, obudowę wykonaną z utwardzanego stopu aluminium. Szyfrator wyposażony jest w czytnik kart zbliżeniowych, 
















