Open menu
Fibaro home intelligence.png
Paradox TM50.png
iEast M30 pro.png
Elmes 4ch.png
Hikvision Video Entry IP.png
Pilot 12 przyciskowy.png
paradox tm70.png
CDVI do 8000.png
Bramy przesuwne listwy.png
Wymiana fusebox.png
Bramy przesuwne listwy.png
home slider cctv.PNG
home slider PulsON Alarm.PNG
home slider CMRpro.PNG
Hikvision Video Entry IP.png
paradox tm70.png
Bramy przesuwne listwy.png
PulsON.PNG
Paradox TM50.png
home slider CMRpro.PNG
home slider Roger.PNG
PlayPause
previous arrowprevious arrow
next arrownext arrow

ZESTAWY MULTIROOM

 

images 6

[1] 1 In principio creavit Deus cælum et terram. 2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas. 3 Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux. 4 Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris. 5 Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus. 6 Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis. 7 Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita. 8 Vocavitque Deus firmamentum, Cælum: et factum est vespere et mane, dies secundus. 9 Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita. 10 Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. 11 Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. 12 Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. 13 Et factum est vespere et mane, dies tertius. 14 Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos: 15 ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita. 16 Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas. 17 Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram, 18 et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. 19 Et factum est vespere et mane, dies quartus. 20 Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli. 21 Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.